- PETRUS Aretinus
- PETRUS AretinusTuscus, ingeniô magis, quam stirpe inclitus, Poeta ingeniosus et delicatus, sed Satyricus, ne maximis quidem Principibus pepercit, flagellum Principum dictus: ob quam causam a Francisco I. Carolo V. aliis, magni emptus est. Unde ille adeo infolens factus, utaureum cuderet nummum, cum inscriptione: il divino Aretino: et in postica parte: I. Principi tributati da' Popoli, tributano il Servidor loro. Sed aliquoties baculis egregie demulsus, et aemulum nactus Nic. Francum, paulo remissior esse coepit. Opera eius, inprimis, Dialogi, Epistole et Discursus, etc. ob impietatem prohibita. Sub vitae finem composuit, sub nomine Partenii Etiri, quod eius Anagramma est, Paraphrases In Psalmos Foenitentiales, vitas aliquot SS. et cetera. Obiit Venetiis. Epitaphium eius:Qui giace l' Aretin, Poeta Tosco,Che d ognun disse malo, fuor che di Dio,Scusandosi col dir' io no'l conosco.Laurentius Crassus, elog. Vir. literatorum, Part. I.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.